- NANQUINENSIS Provinc
- NANQUINENSIS Provincuna ex 16. partibus regni Sinarum, versus Ortum et Sinum cognommem, antea provinciarum prima, Aliter dicitur Kianguang. In ea 14. urbes praecipuae, sub quibus totidem provinciae parvae, et in his 110. urbes minores. Sunt autem hae 14. urbes, Kiangaing, seu Nanguing, Fungiang, Suchen, Sunkiang, Changceu, Chinkiang, Yangchen, Hoiagan, Lucheu, Gauking, Taiping, Ningque, Cuichen, et Hoeicheu. Terminatur a Septentrione Xantoniâ, ab Occasu Honaniâ, et Huquaniâ: a Meridie Chechianâ; ab Ortu alluitur Oceanô Eoô, seu Sinicô, mire fertilis et rigua. Caput totius provinciae est Nanquinum. Vide ibi.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.